PROLETARII

PROLETARII
PROLETARII
Nonio cives dicebantur, qui in plebe tenuissima erant, et non amplius quam mille et quingentos aeris in censum deferebant. Quod ex A. Gellio hausit, l. 16. c. 10. ubi is Proletarios a capite censis distinguens, pergit: Quivero nullô aut perquam parvô aere censebantur, capite censi vocabantur; extremus autem census caepite censerum aris fuit trecenti, septuaginta quinque. Rosin. etiam Antiqq. l. 6. c. 8. postquam docuit ex Dionysio, Floro, Livio, Eutropio, Aliis, a Servio Tullio Rege cives Romanos omnes, pro ratione census in 6. Classes fuisse distributos, de ultima classe loquens: Reliquos, inquit, cives, quorum census minor fuit duodecim minis cum dimidia, sed numerô non cedebant quinque classibus, aut superabant etiam, in unum ordinem congestos immunes fecit a tribut is simul et militibus. Sed falsum esse, quod apud Gellium, cuiuserrorem dein reliqui sequuti, Iulius Paulus ait, tantulam summam, ut est mille quingentum aeris, quae efficiunt in auro illius aevi, tres aureos cum tribus aurei quartis, in censum delatam fuisse, notavit Salmas. de Foen. Trapezit. Nemo enim, qui minus, quam quin quaginta aureos in bonis haberet, aliquid in censu deferre solebat, quia nec in una classe erat. Minimus quippe census ultimae et quintae classis fuit illorum, qui duodecim milibus aeris et quingentis censebantur, infra quem censum positi extra classes fuêre. Quare quamvis inter hos etiam quidam fuerint gradus, ut inter divites, omnes tamen Proletarii et Capitecensi dicti sunt. Unde aliô locô meliorem Auctorem sequutus Nonius, Proletarii, scribit, dicti sunt Plebeii, qui nihil Reip. exhibebant, sed tantum prolem sufficiebant: unde et nomen. Quod confirmans Festus, Proletarium, inquit, censum dictum, quod ex his civitas constes, quasi prolis progenie: uti legit Iac. Oiselius IC. Notis in Gell. loc. cit. Ex infiam itaque plebe Capitecensi dicti, qui nihil praeter caput suum in censum deferebant: Iidem quod prolem Reip. progignerent, Proletarii inde vocati sunt, et non amplius a capitis censione, sed prosperiore vocabulô, munere officiôque prolis edendae, appellati. Hi omnes, secundum Rosinum loc. cit. in unam congesti Centuriam, cuius nulla fere ratio habita, ius habebant quidem suffraginrum in Comitiis interim a tributis et militia erant immunes. De iisdem ex XII. Tabul. haec verba Q. Ennius affert, apud A. Gellium, ubi supra, Assiduo. Vidnex. assidius, esto. Proleta. vic. quoi. quis. volet. Vindes. esto. quorum sententia est, Homini assiduo sive locupleti solum assiduum, sive locuplerem posse sieri Vindicem; at Proletario ac nullius classis homini, quisquis velit, h. e. non assiduum tantum, utpote meliorem, sed etiam Proletarium, quamvis parem, I. Gothofredus Nov. ad Leg. XII. Tabular. Vide quoque supra, in voce Plebeii, ubi Proletarios, faecem Plebeiorum, non semel cum Plebeiis
mixtim tractavimus, cum alias ab iis distinguendi. Apud Athenienses, quae Proletariorum sors in pace, diximus ibid. ubi et de iure militandi, terrestri praeliô divitibus fere omnibus a Lacedaemoniis occisis, iisdem concesso aliquid innuimus, ex Petito, Comm. in Legg. Attic. l. 8. tit. 1. qui alias quoque eos militâsse, ex Antiphonte contra Philinum, sed evocatos, aut tumultuarios, non sacramtentô rogatos, ait. Quemadmodum apud Romanos, ubi in Legione nemini militare licebat, nisi civi ingenuo et qui in quinque classius census, atque ludicrae Artis expers esset, cogente tamen necessitate, in dubiis Reip. rebus, etiam Proletarios seu Capitecensos, servos, libertinos, pueros, seniores
ac histriones, ad arma vocatos esse legimus. Vide Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 4. cum para lipomenis Thom. Dempsteri, et supra Eques, it Plebeii, ac infr aThera.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Proletarii — Saltar a navegación, búsqueda Los proletarii (los que crían hijos) era el término aplicado en la antigua Roma a la clase social más baja, a los pobres sin tierra. Eran demasiado pobres para pagar los impuestos sobre la propiedad y para realizar… …   Wikipedia Español

  • Proletarii — (röm. Ant.), so v.w. Capite censi; daher Proletarier (im modernen Sinne), die besitzlose von der Hand in den Mund lebende Klasse; Proletariat, der Inbegriff dieser Klasse, die Bevölkerung, welche sich im Zustande des Pauperismus (s.d.) befindet.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Proletarĭi — (lat., »die nur für die Nachkommenschaft, proles, in Betracht Kommenden«), wie Capite censi (s. d.) bei den Römern in der Servianischen Verfassung alle, die nicht einmal den niedrigsten Vermögenssatz (census) der letzten der fünf Klassen, also… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Пролетарии — (proletarii) в римской центуриатной системе класс граждан, стоявший по имущественному цензу ниже граждан V класса, т. е. с имуществом меньше чем в 10000 ассов (по друг., меньше чем в 1500 ассов). Они назывались так потому, что значение их в… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Roman army of the mid-Republic — Contemporary portrait of Scipio Africanus, engraved on a gold signet ring manufactured in Capua, S. Italy, Considered the greatest Roman military leader of the Second Punic War, Scipio permanently drove the Carthaginians out of Spain in a series… …   Wikipedia

  • Historia de la estructura del ejército romano — Estatua ecuestre del emperador Marco Aurelio. Museos Capitolinos, Roma. La historia …   Wikipedia Español

  • ЦЕНТУРИЯ —    • Centuria и Classis,          Сервий Тулий, желая поставить как подати и военную службу, так и участие каждого в делах государства (в комициях) в зависимость от имущества граждан, по примеру Солона разделил их на 5 классов, по имуществу… …   Реальный словарь классических древностей

  • Ancient Rome — For the modern day city, see Rome. For Other uses, see Ancient Rome (disambiguation). The Roman Forum, the political, economic, cultural, and religious center of the city during the Republic and later Empire, now lies in ruins in modern day Rome …   Wikipedia

  • Social class in ancient Rome — played a major role in the lives of Romans. Ancient Roman society was hierarchical. Free born Roman citizens were divided into several classes, both by ancestry and by property. There were also several classes of non citizens with different legal …   Wikipedia

  • Plebe — Plèbe La plèbe (du latin plebs, plebis) est une partie du peuple (populus) romain. La plèbe les plébéiens se définit par opposition aux patriciens ou plus tard à la nobilitas : c’est la partie du peuple qui s’oppose à l’organisation… …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”